Cum in Ītaliam proficīscerētur Caesar, Ser. Galbam cum legiōne XII et parte equitātūs in Nantuātīs, Veragrōs Sedūnōsque mīsit, quī ā fīnibus Allobrogum et lacū Lemannō et flūmine Rhodanō ad summās Alpīs pertinent. Causa mittendī fuit quod iter per Alpīs, quō māgnō cum perīculō māgnīsque cum portōriīs mercātōrēs īre cōnsuērant, patefierī volēbat. Huic permīsit, sī opus esse arbitrārētur, utī in hīs locīs legiōnem hiemandī causā conlocāret. Galba, secundīs aliquot proeliīs factīs castellīsque complūribus eōrum expugnātīs, missīs ad eum undique lēgātīs obsidibusque datīs et pāce factā, cōnstituit cohortīs duās in Nantuātibus conlocāre et ipse cum reliquīs eius legiōnis cohortibus in vīcō Veragrōrum, quī appellātur Octodūrus, hiemāre; quī vīcus positus in valle, nōn māgnā adiectā plānitiē, altissimīs montibus undique continētur. Cum hic in duās partīs flūmine dīviderētur, alteram partem eius vīcī Gallīs [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab hīs relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallō fossāque mūnīvit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →