Dum haec in Venetīs geruntur, Q. Titūrius Sabīnus cum eīs cōpiīs quās ā Caesare accēperat in fīnīs Venellōrum pervēnit. Hīs praeerat Viridovīx ac summam imperī tenēbat eārum omnium cīvitātum quae dēfēcerant, ex quibus exercitum māgnāsque cōpiās coēgerat; atque hīs paucīs diēbus Aulercī, Eburovīcēs, Lexoviīque senātū suō interfectō, quod auctōrēs bellī esse nōlēbant, portās clausērunt sēque cum Viridovīce coniūnxērunt; māgnaque praetereā multitūdō undique ex Galliā perditōrum hominum latrōnumque convēnerat, et quōs spēs praedandī studiumque bellandī ab agricultūrā et cotīdiānō labōre revocābat. Sabīnus idōneō omnibus rēbus locō castrīs sēsē tenēbat, cum Viridovīx contrā eum duōrum mīlium spatiō cōnsēdisset cotīdiēque prōductīs cōpiīs pūgnandī potestātem faceret, ut iam nōn sōlum hostibus in contemptiōnem Sabīnus venīret sed etiam nostrōrum mīlitum vōcibus nōn nihil carperētur; tantamque opīniōnem timōris praebuit ut iam ad vallum castrōrum hostēs accēdere audērent. Id eā dē causā faciēbat quod cum tantā multitūdine hostium, praesertim eō absente quī summam imperī tenēret, nisi aequō locō aut opportūnitāte aliquā datā, lēgātō dīmicandum nōn exīstimābat.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →