Brevī spatiō interiectō, vix ut eīs rēbus quās cōnstituissent conlocandīs atque administrandīs tempus darētur, hostēs ex omnibus partibus sīgnō datō dēcurrere, lapidēs gaesaque in vallum conicere. Nostrī prīmō integrīs vīribus fortiter prōpūgnāre neque ūllum frūstrā tēlum ex locō superiōre mittere, et quaecumque pars castrōrum nūdāta dēfēnsōribus premī vidēbātur, eō occurrere et auxilium ferre; sed hōc superārī quod diūturnitāte pūgnae hostēs dēfessī proeliō excēdēbant, aliī integrīs vīribus succēdēbant: quārum rērum ā nostrīs propter paucitātem fierī nihil poterat, ac nōn modo dēfessō ex pūgnā excēdendī, sed nē sauciō quidem eius locī ubī cōnstiterat relinquendī ac suī recipiendī facultās dabātur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →