Hīs nūntiīs acceptīs Galba, cum neque opus hībernōrum mūnītiōnēsque plēnē essent perfectae neque dē frūmentō reliquōque commeātū satis esset prōvīsum, quod dēditiōne factā obsidibusque acceptīs nihil dē bellō timendum exīstimāverat, cōnsiliō celeriter convocātō sententiās exquīrere coepit. Quō in cōnsiliō, cum tantum repentīnī perīculī praeter opīniōnem accidisset, ac iam omnia ferē superiōra loca multitūdine armātōrum complēta cōnspicerentur, neque subsidiō venīrī neque commeātūs supportārī interclūsīs itineribus possent, prope iam dēspērātā salūte nōn nūllae eius modī sententiae dīcēbantur ut, impedīmentīs relictīs ēruptiōne factā, īsdem itineribus quibus eō pervēnissent ad salūtem contenderent. Māiōrī tamen partī placuit hōc reservātō ad extrēmum cōnsiliō interim reī ēventum experīrī et castra dēfendere.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →