Hāc cōnfīrmātā opīniōne timōris idōneum quendam hominem et callidum dēlēgit, Gallum, ex eīs quōs auxilī causā sēcum habēbat. Huic māgnīs praemiīs pollicitātiōnibusque persuādet utī ad hostīs trānseat et quid fierī velit ēdocet. Quī ubī prō perfugā ad eōs vēnit, timōrem Rōmānōrum prōpōnit; quibus angustiīs ipse Caesar ā Venetīs premātur docet; neque longius abesse quīn proximā nocte Sabīnus clam ex castrīs exercitum ēdūcat et ad Caesarem auxilī ferendī causā proficīscātur. Quod ubī audītum est, conclāmant omnēs occāsiōnem negōtī bene gerendī āmittendam nōn esse, ad castra īrī oportēre. Multae rēs ad hōc cōnsilium Gallōs hortābantur: superiōrum diērum Sabīnī cunctātiō, perfugae cōnfīrmātiō, inopia cībāriōrum, cui reī parum dīligenter ab eīs erat prōvīsum, spēs Veneticī bellī, et quod ferē libenter hominēs id quod volunt crēdunt. Hīs rēbus adductī nōn prius Viridovīcem reliquōsque ducēs ex conciliō dīmittunt quam ab eīs sit concessum arma utī capiant et ad castra contendant. Quā rē concessā laetī ut explōrātā victōriā, sarmentīs virgultīsque conlēctīs quibus fossās Rōmānōrum compleant, ad castra pergunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →