Prīmā lūce prōductīs omnibus cōpiīs, duplicī aciē īnstitūtā, auxiliīs in mediam aciem coniectīs, quid hostēs cōnsilī caperent exspectābat. Illī, etsī propter multitūdinem et veterem bellī glōriam paucitātemque nostrōrum sē tūtō dīmicātūrōs exīstimābant, tamen tūtius esse arbitrābantur obsessīs viīs, commeātū interclūsō, sine volnere victōriā potīrī; et, sī propter inopiam reī frūmentāriae Rōmānī sēsē recipere coepissent, impedītōs in agmine et sub sarcinīs īnfīrmiōrēs animō adorīrī cōgitābant. Hōc cōnsiliō probātō, ab ducibus prōductīs Rōmānōrum cōpiīs, sēsē castrīs tenēbant. Hāc rē perspectā Crassus, cum suā cunctātiōne atque opīniōne timōris hostēs nostrōs mīlitēs alacriōrēs ad pūgnandum effēcissent, atque omnium vōcēs audīrentur exspectārī diūtius nōn oportēre quīn ad castra īrētur, cohortātus suōs omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →