MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber III

Caput 16

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum III, caput 16.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Quō proeliō bellum Venetōrum tōtīusque ōrae maritimae cōnfectum est. Nam cum omnis iuventūs, omnēs etiam graviōris aetātis, in quibus aliquid cōnsilī aut dīgnitātis fuit, eō convēnerant, tum nāvium quod ubīque fuerat in ūnum locum coēgerant; quibus āmissīs reliquī neque quō sē reciperent neque quem ad modum oppida dēfenderent habēbant. Itaque sē suaque omnia Caesarī dēdidērunt. In quōs eō gravius Caesar vindicandum statuit, quō dīligentius in reliquum tempus ā barbarīs iūs lēgātōrum cōnservārētur. Itaque omnī senātū necātō reliquōs sub corōnā vēndidit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →