MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber III

Caput 28

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum III, caput 28.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Eōdem ferē tempore Caesar, etsī prope exācta iam aestās erat, tamen quod omnī Galliā pācātā Morīnī Menapiīque supererant quī in armīs essent neque ad eum umquam lēgātōs dē pāce mīsissent, arbitrātus id bellum celeriter cōnficī posse, eō exercitum dūxit; quī longē aliā ratiōne ac reliquī Gallī bellum gerere coepērunt. Nam quod intellegēbant maximās nātiōnēs quae proeliō contendissent pulsās superātāsque esse, continentīsque silvās ac palūdēs habēbant, eō sē suaque omnia contulērunt. Ad quārum initium silvārum cum Caesar pervēnisset castraque mūnīre īnstituisset neque hostis interim vīsus esset, dispersīs in opere nostrīs subitō ex omnibus partibus silvae ēvolāvērunt et in nostrōs impetum fēcērunt. Nostrī celeriter arma cēpērunt eōsque in silvās repulērunt, et complūribus interfectīs longius impedītiōribus locīs secūtī paucōs ex suīs dēperdidērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →