Erant eius modī ferē sitūs oppidōrum ut posita in extrēmīs lingulīs prōmuntūriīsque neque pedibus aditum habērent, cum ex altō sē aestus incitāvisset (quod [bis] accidit semper hōrārum XII spatiō), neque nāvibus, quod rūrsus minuente aestū nāvēs in vadīs adflīctārentur. Ita utrāque rē oppidōrum oppūgnātiō impediēbātur; ac sī quandō — māgnitūdine operis forte superātī, extrūsō marī aggere ac mōlibus atque hīs oppidī moenibus adaequātīs — dēspērāre fortūnīs suīs coeperant, māgnō numerō nāvium adpulsō, cuius reī summam facultātem habēbant, sua dēportābant omnia sēque in proxima oppida recipiēbant; ibī sē rūrsus īsdem opportūnitātibus locī dēfendēbant. Haec eō facilius māgnam partem aestātis faciēbant, quod nostrae nāvēs tempestātibus dētinēbantur summaque erat vāstō atque apertō marī, māgnīs aestibus, rārīs ac prope nūllīs portibus, difficultās nāvigandī.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →