Eōdem ferē tempore P. Crassus cum in Aquitāniam pervēnisset, — quae, ut ante dictum est, [et regiōnum lātitūdine et multitūdine hominum] est tertia pars Galliae [est aestimanda], — cum intellegeret in eīs locīs sibī bellum gerendum ubī paucīs ante annīs L. Valerius Praecōnīnus lēgātus exercitū pulsō interfectus esset, atque unde L. Mānlius prōcōnsul impedīmentīs āmissīs profūgisset, nōn mediocrem sibī dīligentiam adhibendam intellegēbat. Itaque rē frūmentāriā prōvīsā, auxiliīs equitātūque comparātō, multīs praetereā virīs fortibus Tolōsā et Narbōne (quae sunt cīvitātēs Galliae prōvinciae fīnitimae [ex] hīs regiōnibus) nōminātim ēvocātīs, in Sōtiātium fīnīs exercitum intrōdūxit. Cuius adventū cōgnitō Sōtiātēs māgnīs cōpiīs coāctīs equitātūque, quō plūrimum valēbant, in itinere agmen nostrum adortī prīmum equestre proelium commīsērunt; deinde equitātū suō pulsō atque īnsequentibus nostrīs, subitō pedestrīs cōpiās, quās in convalle in īnsidiīs conlocāverant, ostendērunt. Hī nostrōs disiectōs adortī proelium renovārunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →