Quibus dē rēbus Caesar ab Crassō certior factus, quod ipse aberat longius, nāvīs interim longās aedificārī in flūmine Ligerī, quod īnfluit in Ōceanum, rēmigēs ex prōvinciā īnstituī, nautās gubernātōrēsque comparārī iubet. Hīs rēbus celeriter administrātīs ipse, cum prīmum per annī tempus potuit, ad exercitum contendit. Venetī reliquaeque item cīvitātēs cōgnitō Caesaris adventū [certiōrēs factī], simul quod quantum in sē facinus admīsissent intellegēbant, lēgātōs — quod nōmen ad omnīs nātiōnēs sānctum inviolātumque semper fuisset — retentōs ab sē et in vincula coniectōs, prō māgnitūdine perīculī bellum parāre et maximē ea quae ad ūsum nāvium pertinent prōvidēre īnstituunt, hōc māiōre spē quod multum nātūrā locī cōnfīdēbant. Pedestria esse itinera concīsa aestuāriīs, nāvigātiōnem impedītam propter īnscientiam locōrum paucitātemque portuum sciēbant, neque nostrōs exercitūs propter frūmentī inopiam diūtius apud sē morārī posse cōnfīdēbant; ac iam ut omnia contrā opīniōnem acciderent, tamen sē plūrimum nāvibus posse, Rōmānōs neque ūllam facultātem habēre nāvium, neque eōrum locōrum ubī bellum gestūrī essent vada, portūs, īnsulās nōvisse; ac longē aliam esse nāvigātiōnem in conclūsō marī, atque in vāstissimō atque apertissimō Ōceanō perspiciēbant. Hīs initīs cōnsiliīs oppida mūniunt, frūmenta ex agrīs in oppida comportant, nāvīs in Venetiam, ubī Caesarem prīmum bellum gestūrum cōnstābat, quam plūrimās possunt cōgunt. Sociōs sibī ad id bellum Osismōs, Lexoviōs, Namnetēs, Ambiliātōs, Morīnōs, Diablintēs, Menapiōs adscīscunt; auxilia ex Britanniā, quae contrā eās regiōnēs posita est, arcessunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →