MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber III

Caput 23

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum III, caput 23.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Armīs obsidibusque acceptīs Crassus in fīnīs Vocātium et Tarusātium profectus est. Tum vērō barbarī commōtī, quod oppidum et nātūrā locī et manū mūnītum; paucīs diēbus quibus eō ventum erat expūgnātum cōgnōverant, lēgātōs quōqueversus dīmittere, coniūrāre, obsidēs inter sē dare, cōpiās parāre coepērunt. Mittuntur etiam ad eās cīvitātīs lēgātī quae sunt citeriōris Hispāniae fīnitimae Aquitāniae; inde auxilia ducēsque arcessuntur; quōrum adventū māgnā cum auctōritāte et māgnā hominum multitūdine bellum gerere cōnantur. Ducēs vērō eī dēliguntur quī ūnā cum Q. Sertōriō omnīs annōs fuerant summamque scientiam reī mīlitāris habēre exīstimābantur. Hī cōnsuētūdine populī Rōmānī loca capere, castra mūnīre, commeātibus nostrōs interclūdere īnstituunt. Quod ubī Crassus animadvertit,— suās cōpiās propter exiguitātem nōn facile dīdūcī, hostem et vagārī et viās obsidēre et castrīs satis praesidī relinquere, ob eam causam minus commodē frūmentum commeātumque sibī supportārī, in diēs hostium numerum augērī,— nōn cunctandum exīstimāvit quīn pūgnā dēcertāret. Hāc rē ad cōnsilium dēlātā, ubī omnēs idem sentīre intellēxit, posterum diem pūgnae cōnstituit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →