Helvētiī iam per angustiās et fīnīs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant, et in Haeduōrum fīnīs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur. Haeduī, cum sē suaque ab eīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium: ‘Ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse ut paene in cōnspectū exercitūs nostrī agrī vastārī, līberī [eōrum] in servitūtem abdūcī, oppida expūgnārī nōn dēbuerint.’ Eōdem tempore Haeduī Ambarrī, necessāriī et cōnsanguineī Haeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē dēpopulātīs agrīs nōn facile ab oppidīs vim hostium prohibēre. Item Allobrogēs, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt et dēmōnstrant sibī praeter agrī solum nihil esse reliquī. Quibus rēbus adductus Caesar nōn exspectandum sibī statuit dum, omnibus fortūnīs sociōrum cōnsūmptīs, in Santonōs Helvētiī pervenīrent.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →