Flūmen est Arar, quod per fīnīs Haeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnfluit, incrēdibilī lēnitāte ita ut oculīs in utram partem fluat iūdicārī nōn possit. Id Helvētiī ratibus ac lintribus iūnctīs trānsībant. Ubī per explōrātōrēs Caesar certior factus est trēs iam partīs cōpiārum Helvētiōs id flūmen trādūxisse, quārtam ferē partem citrā flūmen Ararim reliquam esse, dē tertiā vigiliā cum legiōnibus tribus ē castrīs profectus, ad eam partem pervēnit quae nōndum flūmen trānsierat.
Eōs impedītōs et inopīnantīs adgressus māgnam partem eōrum concīdit; reliquī sēsē fugae mandārunt atque in proximās silvās abdidērunt. Is pāgus appellābātur Tīgurīnus; nam omnis cīvitās Helvētia in quattuor pāgōs dīvīsa est. Hic pāgus ūnus, cum domō exīsset, patrum nostrōrum memoriā L. Cassium cōnsulem interfēcerat et eius exercitum sub iugum mīserat.
Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium, quae pars cīvitātis Helvētiae īnsignem calamitātem populō Rōmānō intulerat, ea prīnceps poenās persolvit. Quā in rē Caesar nōn sōlum pūblicās sed etiam prīvātās iniūriās ultus est; quod eius socerī L. Pīsōnis avum, L. Pīsōnem lēgātum, Tīgurīnī eōdem proeliō quō Cassium interfēcerant.
