Dum haec in conloquiō geruntur, Caesarī nūntiātum est equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere, et ad nostrōs adequitāre, lapidēs tēlaque in nostrōs conicere. Caesar loquendī fīnem fēcit, sēque ad suōs recēpit suīsque imperāvit nē quod omnīnō tēlum in hostīs reicerent. Nam etsī sine ūllō perīculō legiōnis dēlēctae cum equitātū proelium fore vidēbat, tamen committendum nōn putābat, ut pulsīs hostibus dīcī posset eōs ab sē per fidem in conloquiō circumventōs. Posteāquam in volgus mīlitum ēlātum est quā adrogantiā in conloquiō Ariovistus ūsus omnī Galliā Rōmānīs interdīxisset, impetumque in nostrōs eius equitēs fēcissent, eaque rēs conloquium ut dirēmisset, multō māior alacritās studiumque pūgnandī māius exercituī iniectum est.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →