MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 19

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 19.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Quibus rēbus cōgnitīs, cum ad hās suspīciōnēs certissimae rēs accēderent, — quod per fīnīs Sēquanōrum Helvētiōs trādūxisset, quod obsidēs inter eōs dandōs cūrāsset, quod ea omnia nōn modo iniussū suō et cīvitātis sed etiam īnscientibus ipsīs fēcisset, quod ā magistrātū Haeduōrum accūsārētur, — satis esse causae arbitrābātur quā rē in eum aut ipse animadverteret aut cīvitātem animadvertere iubēret.

Hīs omnibus rēbus ūnum repugnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, summam in sē voluntātem, ēgregiam fidem, iūstitiam, temperantiam cōgnōverat: nam nē eius suppliciō Dīviciācī animum offenderet verēbātur. Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet, et cotīdiānīs interpretibus remōtīs per C. Valerium Procillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cui summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō conloquitur; simul commonefacit quae ipsō praesente in conciliō [Gallōrum] dē Dumnorige sint dicta; et ostendit quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit; petit atque hortātur ut sine eius offēnsiōne animī vel ipse dē eō, causā cōgnitā, statuat vel cīvitātem statuere iubeat.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →