MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 47

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 47.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Biduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mittit: ‘Velle sē dē hīs rēbus quae inter eōs agī coeptae neque perfectae essent agere cum eō; utī aut iterum conloquiō diem cōnstitueret; aut, sī id minus vellet, ē suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret.’ Conloquendī Caesarī causa vīsa nōn est; et eō magis quod prīdiē eius diēī Germānī retinērī nōn poterant quīn tēla in nostrōs conicerent. Lēgātum [ē suīs] sēsē māgnō cum perīculō ad eum missūrum et hominibus ferīs obiectūrum exīstimābat.

Commodissimum vīsum est Gāium Valerium Procillum, C. Valerī Cabūrī fīlium, summā virtūte et hūmānitāte adulēscentem, — cuius pater ā Gāiō Valeriō Flaccō, cīvitāte dōnātus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, quā multā iam Ariovistus longinquā cōnsuētūdine ūtēbātur, et quod in eō peccandī Germānīs causa nōn esset,— ad eum mittere, et M. Mētium, quī hospitiō Ariovistī ūtēbātur. Hīs mandāvit ut quae dīceret Ariovistus cōgnōscerent et ad sē referrent. Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspexisset, exercitū suō praesente conclāmāvit: ‘Quid ad sē venīrent? an speculandī causā?’ Cōnantīs dīcere prohibuit et in catēnās coniēcit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →