Haec eōdem tempore Caesarī mandāta referēbantur, et lēgātī ab Haeduīs et ā Trēverīs veniēbant: Haeduī questum quod Harūdēs, quī nūper in Galliam trānsportātī essent, fīnīs eōrum populārentur; sēsē nē obsidibus quidem datīs pācem Ariovistī redimere potuisse; Trēverī autem, pāgōs centum Suēvōrum ad rīpam Rhēnī cōnsēdisse, quī Rhēnum trānsīre cōnārentur; hīs praeesse Nasuam et Cimberium frātrēs. Quibus rēbus Caesar vehementer commōtus mātūrandum sibī exīstimāvit, nē, sī nova manus Suēvōrum cum veteribus cōpiīs Ariovistī sēsē coniūnxisset, minus facile resistī posset. Itaque rē frūmentāriā quam celerrimē potuit comparātā, māgnīs itineribus ad Ariovistum contendit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →