Ita proelium restitūtum est atque omnēs hostēs terga vertērunt, neque prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Rhēnum, mīlia passuum ex eō locō circiter quīnque, pervēnērunt. Ibī perpaucī aut vīribus cōnfīsī trānāre contendērunt aut lintribus inventīs sibī salūtem repperērunt. In hīs fuit Ariovistus, quī nāviculam dēligātam ad rīpam nactus eā profūgit; reliquōs omnīs cōnsecūtī equitēs nostrī interfēcērunt. Duae fuērunt Ariovistī uxōrēs, ūna Suēva nātiōne, quam domō sēcum dūxerat, altera Nōrica, rēgis Vocciōnis soror, quam in Galliā dūxerat ā frātre missam; utraque in eā fugā periit. Duae fīliae hārum altera occīsa, altera capta est. Gāius Valerius Procillus, cum ā custōdibus in fugā trīnīs catēnīs vinctus traherētur, in ipsum Caesarem hostīs equitātū īnsequentem incidit. Quae quidem rēs Caesarī nōn minōrem quam ipsa victōria voluptātem adtulit, quod hominem honestissimum prōvinciae Galliae, suum familiārem et hospitem, ēreptum ē manibus hostium, sibī restitūtum vidēbat; neque eius calamitāte dē tantā voluptāte et grātulātiōne quicquam fortūna dēminuerat. Is sē praesente dē sē ter sortibus cōnsultum dīcēbat utrum ignī statim necārētur an in aliud tempus reservārētur; sortium beneficiō sē esse incolumem. Item M. Mētius repertus et ad eum reductus est.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →