Hīs Caesar ita respondit: ‘Eō sibī minus dubitātiōnis darī quod eās rēs quās lēgātī Helvētiī commemorāssent memoriā tenēret, atque eō gravius ferre, quō minus meritō populī Rōmānī accidissent;
quī sī alicuius iniūriae sibī cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre; sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret quā rē timēret, neque sine causā timendum putāret.
Quod sī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Haeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogās vexāssent, memoriam dēpōnere posse?
Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur, quodque tam diū sē impūne iniūriās tulisse admīrārentur, eōdem pertinēre. Cōnsuēsse enim deōs immortālīs, quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, hīs secundiōrēs interdum rēs et diūturniōrem impūnitātem concēdere.’
Cum ea ita sint, tamen sī obsidēs ab eīs sibī dentur, utī ea quae polliceantur factūrōs intellegat, et sī Haeduīs dē iniūriīs quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum eīs pācem esse factūrum.’ Divicō respondit: ‘Ita Helvētiōs ā māiōribus suīs īnstitūtōs esse utī obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuērint; eius reī populum Rōmānum esse testem.’ Hōc respōnsō datō discessit.
