MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 26

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 26.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pūgnātum est. Diūtius cum sustinēre nostrōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt, alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt. Nam hōc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā ad vesperum pūgnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit. Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pūgnātum est, proptereā quod prō vallō carrōs obiēcerant et ē locō superiōre in nostrōs venientīs tēla coniciēbant, et nōn nūllī inter carrōs rēdāsque matarās ac trāgulās subiciēbant nostrōsque volnerābant.

Diū cum esset pūgnātum, impedīmentīs castrīsque nostrī potītī sunt. Ibī Orgetorigis fīlia atque ūnus ē fīliīs captus est. Ex eō proeliō circiter hominum mīlia cxxx superfuērunt, eāque tōtā nocte continenter iērunt: [nūllam partem noctis itinere intermissō] in fīnīs Lingonum diē quārtō pervēnērunt, cum et propter volnera mīlitum et propter sepultūram occīsōrum nostrī [trīduum morātī] eōs sequī nōn potuissent. Caesar ad Lingonās litterās nūntiōsque mīsit nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent; quī sī iūvissent, sē eōdem locō quō Helvētiōs habitūrum. Ipse trīduō intermissō cum omnibus cōpiīs eōs sequī coepit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →