Helvētiī omnium rērum inopiā adductī lēgātōs dē dēditiōne ad eum mīsērunt. Quī cum eum in itinere convēnissent sēque ad pedēs prōiēcissent suppliciterque locūtī flēntēs pācem petīssent, atque eōs in eō locō quō tum essent suum adventum exspectāre iussisset, pāruērunt. Eō postquam Caesar pervēnit, obsidēs, arma, servōs quī ad eōs perfūgissent poposcit.
Dum ea conquīruntur et cōnferuntur, [nocte intermissā] circiter hominum mīlia vi eius pāgī quī Verbigenus appellātur, sīve timōre perterritī, nē armīs trāditīs suppliciō adficerentur, sīve spē salūtis inductī, quod in tantā multitūdine dēditiciōrum suam fugam aut occultārī aut omnīnō ignōrārī posse exīstimārent, prīmā nocte ē castrīs Helvētiōrum ēgressī ad Rhēnum fīnīsque Germānōrum contendērunt.
