MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 41

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 41.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hāc ōrātiōne habitā mīrum in modum conversae sunt omnium mentēs, summaque alacritās et cupiditās bellī gerendī innāta est; prīncepsque decima legiō per tribūnōs mīlitum eī grātiās ēgit, quod dē sē optimum iūdicium fēcisset, sēque esse ad bellum gerendum parātissimam cōnfīrmāvit. Deinde reliquae legiōnēs cum tribūnīs mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnibus ēgērunt utī Caesarī satisfacerent: ‘Sē neque umquam dubitāsse neque timuisse neque dē summā bellī suum iūdicium, sed imperātōris esse exīstimāvisse.’ Eōrum satisfactiōne acceptā et itinere exquīsītō per Dīviciācum, quod ex aliīs eī maximam fidem habēbat, ut mīlium amplius quīnquāgintā circuitū locīs apertīs exercitum dūceret, dē quārtā vigiliā, ut dīxerat, profectus est. Septimō diē, cum iter nōn intermitteret, ab explōrātōribus certior factus est Ariovistī cōpiās ā nostrīs mīlia passuum quattuor et vīgintī abesse.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →