MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 39

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 39.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Dum paucōs diēs ad Vesontiōnem reī frūmentāriae commeātūsque causā morātur, ex percontātiōne nostrōrum vōcibusque Gallōrum ac mercātōrum, quī ingentī māgnitūdine corporum Germānōs, incrēdibilī virtūte atque exercitātiōne in armīs esse praedicābant, — saepenumerō sēsē cum hīs congressōs nē voltum quidem atque aciem oculōrum dīcēbant ferre potuisse, — tantus subitō timor omnem exercitum occupāvit ut nōn mediocriter omnium mentīs animōsque perturbāret. Hic prīmum ortus est ā tribūnīs mīlitum, praefectīs reliquīsque, quī ex urbe amīcitiae causā Caesarem secūtī nōn māgnum in rē mīlitārī ūsum habēbant; quōrum alius aliā causā inlātā quam sibī ad proficīscendum necessāriam esse dīceret, petēbat ut eius voluntāte discēdere licēret; nōnnūllī pudōre adductī, ut timōris suspīciōnem vītārent, remanēbant. Hī neque voltum fingere neque interdum lacrimās tenēre poterant; abditī in tabernāculīs aut suum fātum querēbantur aut cum familiāribus suīs commūne perīculum miserābantur. Volgō tōtīs castrīs testāmenta obsignābantur. Hōrum vōcibus ac timōre paulātim etiam eī quī māgnum in castrīs ūsum habēbant, mīlitēs centuriōnēsque quīque equitātuī praeerant, perturbābantur. Quī sē ex hīs minus timidōs exīstimārī volēbant, nōn sē hostem verērī, sed angustiās itineris et māgnitūdinem silvārum quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum, aut rem frūmentāriam,(ut satis commodē supportārī posset,)timēre dīcēbant. Nōn nūllī etiam Caesarī nūntiābant, cum castra movērī ac sīgna ferrī iussisset, nōn fore dictō audientīs mīlitēs neque propter timōrem sīgna lātūrōs.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →