MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 31

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 31.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Eō conciliō dīmissō īdem prīncipēs cīvitātum quī ante fuerant ad Caesarem revertērunt petiēruntque utī sibī sēcrētō [in occultō] dē suā omniumque salūte cum eō agere licēret. Eā rē impetrātā sēsē omnēs flēntēs Caesarī ad pedēs prōiēcērunt: ‘Nōn minus sē id contendere et labōrāre, nē ea quae dīxissent ēnūntiārentur, quam utī ea quae vellent impetrārent; proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent.’

Locūtus est prō hīs Dīviciācus Haeduus: ‘Galliae tōtīus factiōnēs esse duās; hārum alterīus prīncipātum tenēre Haeduōs, alterīus Arvernōs. Hī cum tantopere dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur. Hōrum prīmō circiter mīlia xv Rhēnum trānsīsse; posteāquam agrōs et cultum et cōpiās Gallōrum hominēs ferī ac barbarī adamāssent, trāductōs plūrīs; nunc esse in Galliā ad centum et xx mīlium numerum. Cum hīs Haeduōs eōrumque clientīs semel atque iterum armīs contendisse; māgnam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse.

Quibus proeliīs calamitātibusque frāctōs, quī et suā virtūte et populī Rōmānī hospitiō atque amīcitiā plūrimum ante in Galliā potuissent, coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare nōbilissimōs cīvitātis, et iūre iūrandō cīvitātem obstringere sēsē neque obsidēs repetītūrōs neque auxilium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs quō minus perpetuō sub illōrum diciōne atque imperiō essent. Ūnum sē esse ex omnī cīvitāte Haeduōrum quī addūcī nōn potuerit ut iūrāret aut līberōs suōs obsidēs daret. Ob eam rem sē ex cīvitāte profūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium postulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur.

Sed pēius victōribus Sēquanīs quam Haeduīs victīs accidisse, proptereā quod Ariovistus, rēx Germānōrum, in eōrum fīnibus cōnsēdisset tertiamque partem agrī Sēquanī, quī esset optimus tōtīus Galliae, occupāvisset, et nunc dē alterā parte tertiā Sēquanōs dēcēdere iubēret, proptereā quod paucīs mēnsibus ante Harūdum mīlia hominum xxiiii ad eum vēnissent, quibus locus ac sēdēs parārentur. Futūrum esse paucīs annīs utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent; neque enim cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō, neque hanc cōnsuētūdinem vīctūs cum illā comparandam.

Ariovistum autem, ut semel Gallōrum cōpiās proeliō vīcerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbē et crūdēliter imperāre, obsidēs nōbilissimī cuiusque līberōs poscere, et in eōs omnia exempla cruciātūsque ēdere, sī qua rēs nōn ad nūtum aut ad voluntātem eius facta sit. Hominem esse barbarum, īrācundum, temerārium; nōn posse eius imperia diūtius sustinērī.

Nisi quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxilī, omnibus Gallīs idem esse faciendum quod Helvētiī fēcerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium aliās sēdīs remōtās ā Germānīs petant fortūnamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec sī ēnūntiāta Ariovistō sint, nōn dubitāre quīn dē omnibus obsidibus quī apud eum sint gravissimum supplicium sūmat. Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitūs vel recentī victōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse nē māior multitūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →