Caesarī cum id nūntiātum esset eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī, et quam maximīs potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervēnit. Prōvinciae tōtī quam maximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ulteriōre legiō ūna), pontem quī erat ad Genāvam iubet rescindī.
Ubī dē eius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cuius lēgātiōnis Nammēius et Verudoctius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent 'sibī esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum; rogāre ut eius voluntāte id sibī facere liceat.' Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque eius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum missum, concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciundī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum; sī quid vellent, ad Īd. Apr. reverterentur.
