Proximō diē īnstitūtō suō Caesar ē castrīs utrīsque cōpiās suās ēdūxit, paulumque ā māiōribus castrīs prōgressus aciem īnstrūxit, hostibus pūgnandī potestātem fēcit. Ubī nē tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter merīdiē exercitum in castra redūxit. Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum quae castra minōra oppūgnāret mīsit. Ācriter utrimque ūsque ad vesperum pūgnātum est. Sōlis occāsū suās cōpiās Ariovistus multīs et inlātīs et acceptīs volneribus in castra redūxit.
Cum ex captīvīs quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiēbat causam, quod apud Germānōs ea cōnsuētūdō esset ut mātrēs familiae eōrum sortibus et vāticinātiōnibus dēclārārent utrum proelium committī ex ūsū esset necne; eās ita dīcere: ‘Nōn esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent.’
