MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 40

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 40.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Haec cum animadvertisset, convocātō cōnsiliō omniumque ōrdinum ad id cōnsilium adhibitīs centuriōnibus, vehementer eōs incūsāvit: prīmum quod aut quam in partem aut quō cōnsiliō dūcerentur sibī quaerendum aut cōgitandum putārent. ‘Ariovistum sē cōnsule cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam adpetīsse; cūr hunc tam temerē quisquam ab officiō discessūrum iūdicāret? Sibī quidem persuādērī, cōgnitīs suīs postulātīs atque aequitāte condiciōnum perspectā, eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam repudiātūrum. Quod sī furōre atque āmentiā impulsus bellum intulisset, quid tandem verērentur? aut cūr dē suā virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent? Factum eius hostis perīculum patrum nostrōrum memoriā, cum Cimbrīs et Teutonīs ā Gāiō Mariō pulsīs nōn minōrem laudem exercitus quam ipse imperātor meritus vidēbātur; factum etiam nūper in Ītaliā servīlī tumultū, quōs tamen aliquid ūsus ac disciplīna quam ā nōbīs accēpissent sublevārent. Ex quō iūdicārī posse quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod, quōs aliquamdiū inermīs sine causā timuissent, hōs posteā armātōs ac victōrēs superāssent.

Dēnique hōs esse eōsdem Germānōs quibuscum saepenumerō Helvētiī congressī, nōn sōlum in suīs sed etiam in illōrum fīnibus, plērumque superārint; quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint. Sī quōs adversum proelium et fuga Gallōrum commovēret, hōs, sī quaererent, reperīre posse diūturnitāte bellī dēfatīgātīs Gallīs Ariovistum, cum multōs mēnsīs castrīs sē ac palūdibus tenuisset neque suī potestātem fēcisset, dēspērantīs iam dē pūgnā et dispersōs subitō adortum, magis ratiōne et cōnsiliō quam virtūte vīcisse. Cui ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs exercitūs capī posse.

Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent, facere adroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrībere vidērentur. Haec sibī esse cūrae; frūmentum Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs subministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra; dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs.

Quod nōn fore dictō audientēs neque sīgna lātūrī dicantur, nihil sē eā rē commovērī; scīre enim, quibuscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse, aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam; suam innocentiam perpetuā vītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse perspectam.

Itaque sē quod in longiōrem diem conlātūrus fuisset repraesentātūrum, et proximā nocte dē quārtā vigiliā castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset utrum apud eōs pudor atque officium an timor plūs valēret. Quod sī praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decimā legiōne itūrum, dē quā nōn dubitāret, sibīque eam praetōriam cohortem futūram.’ Huic legiōnī Caesar et indulserat praecipuē et propter virtūtem cōnfīdēbat maximē.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →