Caesar certior factus ab Titūriō omnem equitātum et levis armātūrae Numidās, funditōrēs sagittāriōsque pontem trādūcit atque ad eōs contendit. Ācriter in eō locō pūgnātum est. Hostīs impedītōs nostrī in flūmine adgressī māgnum eōrum numerum occīdērunt; per eōrum corpora reliquōs audācissimē trānsīre cōnantīs multitūdine tēlōrum reppulērunt, prīmōsque, quī trānsierant, equitātū circumventōs interfēcērunt. Hostēs ubī et dē expūgnandō oppidō et dē flūmine trānseundō spem sē fefellisse intellēxērunt, neque nostrōs in locum inīquiōrem prōgredī pūgnandī causā vīdērunt, atque ipsōs rēs frūmentāria dēficere coepit, conciliō convocātō cōnstituērunt optimum esse domum suam quemque revertī, et, quōrum in fīnīs prīmum Rōmānī exercitum intrōdūxissent, ad eōs dēfendendōs undique convenīrent, ut potius in suīs quam in aliēnīs fīnibus dēcertārent et domesticīs cōpiīs reī frūmentāriae ūterentur. Ad eam sententiam cum reliquīs causīs haec quoque ratiō eōs dēdūxit, quod Dīviciācum atque Haeduōs fīnibus Bellovacōrum adpropinquāre cōgnōverant. Hīs persuādērī ut diūtius morārentur neque suīs auxilium ferrent nōn poterat.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →