Caesarī omnia ūnō tempore erant agenda: vexillum prōpōnendum (quod erat īnsīgne cum ad arma concurrī oportēret), sīgnum tubā dandum, ab opere revocandī mīlitēs, quī paulō longius aggeris petendī causā prōcesserant arcessendī, aciēs īnstruenda, mīlitēs cohortandī, sīgnum dandum. Quārum rērum māgnam partem temporis brevitās et successus hostium impediēbat. Hīs difficultātibus duae rēs erant subsidiō, — scientia atque ūsus mīlitum, quod superiōribus proeliīs exercitātī quid fierī oportēret nōn minus commodē ipsī sibī praescrībere quam ab aliīs docērī poterant; et quod ab opere singulīsque legiōnibus singulōs lēgātōs Caesar discēdere nisi mūnītīs castrīs vetuerat. Hī propter propinquitātem et celeritātem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectābant, sed per sē quae vidēbantur administrābant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →