MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 14

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 14.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Prō hīs Dīviciācus — nam post discessum Belgārum dīmissīs Haeduōrum cōpiīs ad eum reverterat — facit verba : ‘Bellovacōs omnī tempore in fidē atque amīcitiā cīvitātis Haeduae fuisse ; impulsōs ab suīs prīncipibus, quī dīcerent Haeduōs ā Caesare in servitūtem redāctōs omnīs indignitātīs contumēliāsque perferre, et ab Haeduīs dēfēcisse et populō Rōmānō bellum intulisse. Quī eius cōnsilī prīncipēs fuissent, quod intellegerent quantam calamitātem cīvitātī intulissent, in Britanniam profūgisse. Petere nōn sōlum Bellovacōs sed etiam prō hīs Haeduōs ut suā clēmentiā ac mānsuētūdine in eōs ūtātur. Quod sī fēcerit, Haeduōrum auctōritātem apud omnīs Belgās amplificātūrum, quōrum auxiliīs atque opibus, sī qua bella inciderint, sustentāre cōnsuērint.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →