Caesar obsidibus acceptīs prīmīs cīvitātis atque ipsīus Galbae rēgis duōbus fīliīs, armīsque omnibus ex oppidō trāditīs in dēditiōnem Suessiōnēs accipit exercitumque in Bellovacōs dūcit. Quī cum sē suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent, atque ab eō oppidō Caesar cum exercitū circiter mīlia passuum quīnque abesset, omnēs māiōrēs nātū ex oppidō ēgressī manūs ad Caesarem tendere et vōce sīgnificāre coepērunt sēsē in eius fidem ac potestātem venīre neque contrā populum Rōmānum armīs contendere. Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibī pōneret, puerī mulierēsque ex mūrō passīs manibus suō mōre pācem ab Rōmānīs petiērunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →