Ac prīmō adventū exercitūs nostrī crēbrās ex oppidō excursiōnēs faciēbant parvulīsque proeliīs cum nostrīs contendēbant; posteā vallō pedum XII, in circuitū XV mīlium, crēbrīsque castellīs circummūnītī oppidō sēsē continēbant.
Ubī vīneīs āctīs aggere exstrūctō turrim procul cōnstituī vīdērunt, prīmum inrīdēre ex mūrō atque increpitāre vōcibus quod tanta māchinātiō ab tantō spatiō īnstituerētur: ‘Quibusnam manibus aut quibus vīribus praesertim hominēs tantulae statūrae’ — nam plērumque hominibus Gallīs prae māgnitūdine corporum suōrum brevitās nostra contemptuī est — ‘tantī oneris turrim in mūrō sēsē conlocāre cōnfīderent?’
