MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 29

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 29.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Aduatucī, dē quibus suprā dīximus, cum omnibus cōpiīs auxiliō Nerviīs venīrent, hāc pūgnā nūntiātā ex itinere domum revertērunt; cunctīs oppidīs castellīsque dēsertīs sua omnia in ūnum oppidum ēgregiē nātūrā mūnītum contulērunt. Quod cum ex omnibus in circuitū partibus altissimās rūpīs dēspectūsque habēret, ūnā ex parte lēniter acclīvis aditus in lātitūdinem nōn amplius pedum CC relinquēbātur; quem locum duplicī altissimō mūrō mūnierant; tum māgnī ponderis saxa et praeacūtās trabīs in mūrō conlocābant.

Ipsī erant ex Cimbrīs Teutonīsque prōgnātī, quī, cum iter in prōvinciam nostram atque Ītaliam facerent, eīs impedīmentīs quae sēcum agere ac portāre nōn poterant citrā flūmen Rhēnum dēpositīs, custōdiam ex suīs ac praesidium sex mīlia hominum ūnā relīquerant. Hī post eōrum obitum multōs annōs ā fīnitimīs exagitātī, cum aliās bellum īnferrent aliās inlātum dēfenderent, cōnsēnsū eōrum omnium pāce factā hunc sibī domiciliō locum dēlēgerant.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →