MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 21

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 21.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar necessāriīs rēbus imperātīs ad cohortandōs mīlitēs quam in partem fors obtulit dēcucurrit, et ad legiōnem decimam dēvēnit. Mīlitēs nōn longiōre ōrātiōne cohortātus quam utī suae prīstinae virtūtis memoriam retinērent neu perturbārentur animō hostiumque impetum fortiter sustinērent, quod nōn longius hostēs aberant quam quō tēlum adicī posset, proelī committendī sīgnum dedit. Atque in alteram partem item cohortandī causā profectus, pūgnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitās hostiumque tam parātus ad dīmicandum animus ut nōn modo ad īnsignia accommodanda sed etiam ad galeās induendās scūtīsque tegimenta dētrahenda tempus dēfuerit. Quam quisque ab opere in partem cāsū dēvēnit, quaeque prīma sīgna cōnspexit ad haec cōnstitit, nē in quaerendīs suīs pūgnandī tempus dīmitteret.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →