Sub vesperum Caesar portās claudī mīlitēsque ex oppidō exīre iussit, nē quam noctū oppidānī ā mīlitibus iniūriam acciperent.
Illī ante initō (ut intellēctum est) cōnsiliō, quod dēditiōne factā nostrōs praesidia dēductūrōs aut dēnique indīligentius servātūrōs crēdiderant, — partim cum eīs quae retinuerant et cēlāverant armīs, partim scūtīs ex cortice factīs aut vīminibus intextīs, quae subitō, ut temporis exiguitās postulābat, pellibus indūxerant, — tertiā vigiliā, quā minimē arduus ad nostrās mūnītiōnēs ascēnsus vidēbātur, omnibus cōpiīs repente ex oppidō ēruptiōnem fēcērunt.
Celeriter, ut ante Caesar imperārat, ignibus sīgnificātiōne factā, ex proximīs castellīs eō concursum est, pūgnātumque ab hostibus ita ācriter est ut ā virīs fortibus in extrēmā spē salūtis, inīquō locō, contrā eōs quī ex vallō turribusque tēla iacerent, pūgnārī dēbuit, cum in ūnā virtūte omnis spēs cōnsisteret.
Occīsīs ad hominum mīlibus quattuor reliquī in oppidum rēiectī sunt. Postrīdiē eius diēī refrāctīs portīs, cum iam dēfenderet nēmō, atque intrōmissīs mīlitibus nostrīs, sectiōnem eius oppidī ūniversam Caesar vēndidit. Ab eīs quī ēmerant capitum numerus ad eum relātus est mīlium quīnquāgintā trium.
