Eō dē mediā nocte Caesar īsdem ducibus ūsus quī nūntiī ab Icciō vēnerant, Numidās et Crētās sagittāriōs et funditōrēs Baleārēs subsidiō oppidānīs mittit; quōrum adventū et Rēmīs cum spē dēfēnsiōnis studium prōpūgnandī accessit, et hostibus eādem dē causā spēs potiundī oppidī discessit. Itaque paulisper apud oppidum morātī agrōsque Rēmōrum dēpopulātī, omnibus vīcīs aedificiīsque quō adīre potuerant incēnsīs, ad castra Caesaris omnibus cōpiīs contendērunt et ā mīlibus passuum minus duōbus castra posuērunt; quae castra, ut fūmō atque ignibus sīgnificābātur, amplius mīlibus passuum octō in lātitūdinem patēbant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →