MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 15

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 15.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar honōris Dīviciācī atque Haeduōrum causā sēsē eōs in fidem receptūrum et cōnservātūrum dīxit, et quod erat cīvitās māgnā inter Belgās auctōritāte atque hominum multitūdine praestābat, sexcentōs obsidēs poposcit. Hīs trāditīs omnibusque armīs ex oppidō conlātīs, ab eō locō in fīnīs Ambiānōrum pervēnit, quī sē suaque omnia sine morā dēdidērunt. Eōrum fīnīs Nerviī attingēbant ; quōrum dē nātūrā mōribusque Caesar cum quaereret, sīc reperiēbat : Nūllum aditum esse ad eōs mercātōribus ; nihil patī vīnī reliquārumque rērum ad luxuriam pertinentium īnferrī, quod hīs rēbus relanguēscere animōs et remittī virtūtem exīstimārent ; esse hominēs ferōs māgnaeque virtūtis ; increpitāre atque incūsāre reliquōs Belgās, quī sē populō Rōmānō dēdidissent patriamque virtūtem prōiēcissent; cōnfīrmāre sēsē neque lēgātōs missūrōs neque ūllam condiciōnem pācis acceptūrōs.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →