Hōc proeliō factō et prope ad interneciōnem gente ac nōmine Nerviōrum redāctō, māiōrēs nātū, quōs ūnā cum puerīs mulieribusque in aestuāria ac palūdēs coniectōs dīxerāmus, hāc pūgnā nūntiātā, cum victōribus nihil impedītum, victīs nihil tūtum arbitrārentur, omnium quī supererant cōnsēnsū lēgātōs ad Caesarem mīsērunt sēque eī dēdidērunt;
et, in commemorandā cīvitātis calamitāte, ex sexcentīs ad trēs senātōrēs, ex hominum mīlibus LX vix ad quīngentōs quī arma ferre possent sēsē redāctōs esse dīxērunt. Quōs Caesar, ut in miserōs ac supplicēs ūsus misericordiā vidērētur, dīligentissimē cōnservāvit suīsque fīnibus atque oppidīs ūtī iussit, et fīnitimīs imperāvit ut ab iniūriā et maleficiō sē suōsque prohibērent.
