MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 8

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 8.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar prīmō et propter multitūdinem hostium et propter eximiam opīniōnem virtūtis proeliō supersedēre statuit; cotīdiē tamen equestribus proeliīs quid hostis virtūte posset et quid nostrī audērent perīclitābātur. Ubī nostrōs nōn esse īnferiōrēs intellēxit, locō prō castrīs ad aciem īnstruendam nātūrā opportūnō atque idōneō, — quod is collis ubī castra posita erant paululum ex plānitiē ēditus, tantum adversus in lātitūdinem patēbat quantum locī aciēs īnstrūcta occupāre poterat, atque ex utrāque parte lateris dēiectūs habēbat et in fronte lēniter fastīgātus paulātim ad plānitiem redībat, — ab utrōque latere eius collis trānsversam fossam obdūxit circiter passuum quadringentōrum et ad extrēmās fossās castella cōnstituit ibīque tormenta conlocāvit, nē, cum aciem īnstrūxisset, hostēs, quod tantum multitūdine poterant, ab lateribus pūgnantīs suōs circumvenīre possent. Hōc factō duābus legiōnibus quās proximē cōnscrīpserat in castrīs relictīs, ut, sī quō opus esset, subsidiō dūcī possent, reliquās sex legiōnēs prō castrīs in aciē cōnstituit. Hostēs item suās cōpiās ex castrīs ēductās īnstrūxērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →