Caesar Rēmōs cohortātus līberāliterque ōrātiōne prōsecūtus, omnem senātum ad sē convenīre prīncipumque līberōs obsidēs ad sē addūcī iussit. Quae omnia ab hīs dīligenter ad diem facta sunt. Ipse Dīviciācum Haeduum māgnopere cohortātus docet quantō opere reī pūblicae commūnisque salūtis intersit manūs hostium distinērī, nē cum tantā multitūdine ūnō tempore cōnflīgendum sit. Id fierī posse, sī suās cōpiās Haeduī in fīnīs Bellovacōrum intrōdūxerint et eōrum agrōs populārī coeperint. Hīs datīs mandātīs eum ā sē dīmittit. Postquam omnīs Belgārum cōpiās in ūnum locum coāctās ad sē venīre [vīdit] neque iam longē abesse ab eīs quōs mīserat explōrātōribus et ab Rēmīs cōgnōvit, flūmen Axonam, quod est in extrēmīs Rēmōrum fīnibus, exercitum trādūcere mātūrāvit atque ibī castra posuit. Quae rēs et latus ūnum castrōrum rīpīs flūminis mūniēbat et post eum quae erant tūta ab hostibus reddēbat, et commeātūs ab Rēmīs reliquīsque cīvitātibus ut sine perīculō ad eum portārī possent efficiēbat. In eō flūmine pons erat. Ibī praesidium pōnit et in alterā parte flūminis Q. Titūrium Sabīnum lēgātum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitūdinem pedum xii vallō fossāque duodēvīgintī pedum mūnīrī iubet.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →