Īnstrūctō exercitū magis ut locī nātūra dēiectusque collis et necessitās temporis quam ut reī mīlitāris ratiō atque ōrdō postulābat, cum dīversae legiōnēs aliae aliā in parte hostibus resisterent, saepibusque dēnsissimīs (ut ante dēmōnstrāvimus) interiectīs prōspectus impedīrētur, neque certa subsidia conlocārī neque quid in quāque parte opus esset prōvidērī neque ab ūnō omnia imperia administrārī poterant. Itaque in tantā rērum inīquitāte fortūnae quoque ēventūs variī sequēbantur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →