Cum ab hīs quaereret quae cīvitātēs quantaeque in armīs essent et quid in bellō possent, sīc reperiēbat: plērōsque Belgās esse ortōs ab Germānīs, Rhēnumque antīquitus trāductōs propter locī fertilitātem ibī cōnsēdisse Gallōsque quī ea loca incolerent expulisse, sōlōsque esse quī patrum nostrōrum memoriā, omnī Galliā vexātā, Teutonōs Cimbrōsque intrā suōs fīnīs ingredī prohibuerint; quā ex rē fierī utī eārum rērum memoriā māgnam sibī auctōritātem māgnōsque spīritūs in rē mīlitārī sūmerent. Dē numerō eōrum omnia sē habēre explōrāta Rēmī dīcēbant, proptereā quod propinquitātibus adfīnitātibusque coniūnctī, quantam quisque multitūdinem in commūnī Belgārum conciliō ad id bellum pollicitus sit cōgnōverint.
Plūrimum inter eōs Bellovacōs et virtūte et auctōritāte et hominum numerō valēre; hōs posse cōnficere armāta mīlia centum, pollicitōs ex eō numerō ēlēcta mīlia sexāgintā, tōtīusque bellī imperium sibī postulāre. Suessiōnēs suōs esse fīnitimōs; fīnīs lātissimōs ferācissimōsque agrōs possidēre. Apud eōs fuisse rēgem nostrā etiam memoriā Dīviciācum, tōtīus Galliae potentissimum, quī cum māgnae partis hārum regiōnum tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse rēgem Galbam; ad hunc propter iūstitiam prūdentiamque summam tōtīus bellī omnium voluntāte dēferrī; oppida habēre numerō XII, pollicērī mīlia armāta quīnquāgintā; totidem Nerviōs, quī maximē ferī inter ipsōs habeantur longissimēque absint; quīndecim mīlia Atrebātēs, Ambiānōs decem mīlia, Morīnōs XXV mīlia, Menapiōs VII mīlia, Calētōs X mīlia, Veliocassēs et Viromanduōs totidem, Aduatucōs decem et novem mīlia; Condrūsōs, Eburōnēs, Caerōsōs, Paemānōs, quī ūnō nōmine Germānī appellantur, arbitrārī ad XL mīlia.
