MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 9

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 9.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Palūs erat nōn māgna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc sī nostrī trānsīrent hostēs exspectābant; nostrī autem, sī ab illīs initium trānseundī fieret, ut impedītōs adgrederentur parātī in armīs erant. Interim proeliō equestrī inter duās aciēs contendēbātur. Ubī neutrī trānseundī initium faciunt, secundiōre equitum proeliō nostrīs Caesar suōs in castra redūxit.

Hostēs prōtinus ex eō locō ad flūmen Axonam contendērunt, quod esse post nostra castra dēmōnstrātum est. Ibī vadīs repertīs partem suārum cōpiārum trādūcere cōnātī sunt, eō cōnsiliō ut, sī possent, castellum cui praeerat Q. Titūrius lēgātus expūgnārent pontemque interscinderent; sī minus potuissent, agrōs Rēmōrum populārentur, quī māgnō nōbīs ūsuī ad bellum gerendum erant, commeātūque nostrōs prohibērent.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →