Eō cum dē imprōvīsō celeriusque omnium opīniōne vēnisset, Rēmī, quī proximī Galliae ex Belgīs sunt, ad eum lēgātōs Iccium et Andocombogium, prīmōs cīvitātis, mīsērunt, quī dīcerent: ‘Sē suaque omnia in fidem atque in potestātem populī Rōmānī permittere; neque sē cum reliquīs Belgīs cōnsēnsisse neque contrā populum Rōmānum coniūrāsse, parātōsque esse et obsidēs dare et imperāta facere et oppidīs recipere et frūmentō cēterīsque rēbus iuvāre; reliquōs omnīs Belgās in armīs esse, Germānōsque, quī cis Rhēnum incolant, sēsē cum hīs coniūnxisse, tantumque esse eōrum omnium furōrem ut nē Suessiōnēs quidem, frātrēs cōnsanguineōsque suōs, quī eōdem iūre et īsdem lēgibus ūtantur, ūnum imperium ūnumque magistrātum cum ipsīs habeant, dēterrēre potuerint quīn cum hīs cōnsentīrent.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →