Ea quae secūta est hieme, quī fuit annus Cn. Pompēiō, M. Crassō cōnsulibus, Usipetēs Germānī et item Tencterī māgnā [cum] multitūdine hominum flūmen Rhēnum trānsiērunt, nōn longē ā marī quō Rhēnus īnfluit. Causa trānseundī fuit quod ab Suēvīs complūrīs annōs exagitātī bellō premēbantur et agrī cultūrā prohibēbantur.
Suēvōrum gēns est longē maxima et bellicōsissima Germānōrum omnium. Hī centum pāgōs habēre dīcuntur, ex quibus quotannīs singula mīlia armātōrum bellandī causā ex fīnibus ēdūcunt. Reliquī, quī domī mānsērunt, sē atque illōs alunt. Hī rūrsus in vicem annō post in armīs sunt, illī domī remanent. Sīc neque agrī cultūra nec ratiō atque ūsus bellī intermittitur. Sed prīvātī ac sēparātī agrī apud eōs nihil est, neque longius annō remanēre ūnō in locō colendī causā licet. Neque multum frūmentō, sed maximam partem lacte atque pecore vīvunt, multumque sunt in vēnātiōnibus; quae rēs et cibī genere et cotīdiānā exercitātiōne et lībertāte vītae, quod ā puerīs nūllō officiō aut disciplīnā adsuēfactī nihil omnīnō contrā voluntātem faciunt, et vīrīs alit et immānī corporum māgnitūdine hominēs efficit. Atque in eam sē cōnsuētūdinem addūxērunt ut locīs frīgidissimīs neque vestītūs praeter pellīs habērent quicquam, quārum propter exiguitātem māgna est corporis pars aperta, et lavārentur in flūminibus.
