Quibus rēbus cōgnitīs prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē conlocūtī, cum et equitēs et nāvīs et frūmentum Rōmānīs dēësse intellegerent, et paucitātem mīlitum ex castrōrum exiguitāte cōgnōscerent, — quae hōc erant etiam angustiōra quod sine impedīmentīs Caesar legiōnēs trānsportāverat, — optimum factū esse dūxērunt, rebelliōne factā, frūmentō commeātūque nostrōs prohibēre et rem in hiemem prōdūcere; quod hīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum cōnfīdēbant. Itaque rūrsus coniūrātiōne factā paulātim ex castrīs discēdere et suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →