MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 17

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 17.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar hīs dē causīs quās commemorāvī Rhēnum trānsīre dēcrēverat; sed nāvibus trānsīre neque satis tūtum esse arbitrābātur, neque suae neque populī Rōmānī dīgnitātis esse statuēbat. Itaque, etsī summa difficultās faciendī pontis prōpōnēbātur propter lātitūdinem, rapiditātem, altitūdinemque flūminis, tamen id sibī contendendum aut aliter nōn trādūcendum exercitum exīstimābat. Ratiōnem pontis hanc īnstituit. Tigna bīna sēsquipedālia paulum ab īmō praeacūta, dīmēnsa ad altitūdinem flūminis, intervāllō pedum duōrum inter sē iungēbat. Haec cum māchinātiōnibus immissa in flūmen dēfīxerat fistūcīsque adēgerat, nōn sublicae modō dērēctē ad perpendiculum, sed prōnē ac fastīgātē, ut secundum nātūram flūminis prōcumberent, eīs item contrāria duo ad eundem modum iūncta intervāllō pedum quadrāgēnum ab īnferiōre parte contrā vim atque impetum flūminis conversa statuēbat. Haec utraque īnsuper bipedālibus trabibus immissīs, quantum eōrum tignōrum iūnctūra distābat, bīnīs utrimque fībulīs ab extrēmā parte distinēbantur; quibus disclūsīs atque in contrāriam partem revinctīs, tanta erat operis fīrmitūdō atque ea rērum nātūra ut, quō māior vīs aquae sē incitāvisset, hōc artius inligāta tenērentur. Haec dērēctā māteriā iniectā contexēbantur ac longuriīs crātibusque cōnsternēbantur; ac nihilō sēcius sublicae et ad īnferiōrem partem flūminis oblīquē agēbantur, quae prō ariete subiectae et cum omnī opere coniūnctae vim flūminis exciperent; et aliae item suprā pontem mediocrī spatiō, ut, sī arborum truncī sīve nāvēs dēiciendī operis essent ā barbarīs immissae, hīs dēfēnsōribus eārum rērum vīs minuerētur, neu pontī nocērent.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →