Ad haec Caesar quae vīsum est respondit; sed exitus fuit ōrātiōnis: ‘Sibī nūllam cum hīs amīcitiam esse posse, sī in Galliā remanērent; neque vērum esse quī suōs fīnīs tuērī nōn potuerint aliēnōs occupāre; neque ūllōs in Galliā vacāre agrōs quī darī tantae praesertim multitūdinī sine iniūriā possint; sed licēre, sī velint, in Ubiōrum fīnibus cōnsīdere, quōrum sint lēgātī apud sē et dē Suēvōrum iniūriīs querantur et ā sē auxilium petant; hōc sē Ubiīs imperātūrum.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →