Hīs dē rēbus Caesar certior factus et īnfīrmitātem Gallōrum veritus, quod sunt in cōnsiliīs capiendīs mōbilēs et novīs plērumque rēbus student, nihil hīs committendum exīstimāvit. Est enim hōc Gallicae cōnsuētūdinis utī et viātōrēs etiam invītōs cōnsistere cōgant, et quid quisque eōrum dē quāque rē audierit aut cōgnōverit quaerant; et mercātōrēs in oppidīs volgus circumsistat, quibusque ex regiōnibus veniant quāsque ibī rēs cōgnōverint prōnūntiāre cōgat. Hīs rēbus atque audītiōnibus permōtī dē summīs saepe rēbus cōnsilia ineunt, quōrum eōs in vestīgiō paenitēre necesse est, cum incertīs rūmōribus serviant et plērīque ad voluntātem eōrum ficta respondeant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →